- EUTROPIUS
- I.EUTROPIUSEunuchus, tantum apud Arcadium valuit, ut Cos. designaretur. Superbiâ, crudelitate, impuritate infamis. Praesulibus male habitis, non nisi pessimae notae homines evexit, Eudoxiae Imp. repudium minatus. Sed, petito eius capite a Caina, in Cyprum exul abiit, mox Chalcedone capite plexus, A. C. 399. Nomen eius ex Fastis Consularibus expunctum. Socrat. l. 6. Sozomen. l. 8. Nicephor. l. 13. Prosper. Amm. Marcell. l. 29. c. 1.II.EUTROPIUSnobilissimus gentis Dardanae vir, ex Claudia Crispi filia, genuit Constantinum Chlorum, patrem Contantini Magni, Treb. Pollin in Divo Claudio.III.EUTROPIUSsophista Italus, ut eum vocat Suid. an Christianus, in incerto; cum alia quaedam, eodem teste, tum breviarium scripsit Rerum Romanarum, ab A. U. C. usque ad Flavium Valentem Aug. cui opus suum dicavit. Opus illud Graece versum postea fuisse a Capitone Lycio, testatur Suid. et Simlerus affirmat, in Bi- blioth. Petri Pithoei, versionem Graecam Eutropii, a Paeanbo quodam compositam, haberi: Militasse se ait sub Iuliano, atque expeditioni eius in Persas interfuisse. Quo et pertinent verba Georgii Codini, in Selectis, de originibus Constantinopolitams, ubi sic scribit, Ε᾿υτρόπιος ὁ σοφιςτὴς, ὁ τῳ παραβάτῃ Ι᾿ουλιανῷ συμπαρὼν εν τῇ Περσίδι. Laudat vero eum testem in rebus Constantini Mag. quae oculis suis vidisse eum ait. Male confunditur cum Presbytero Africano, discipulo S. Augustini, de quo Gennadius, Catal. Vir. Ill. quiqueve sub Theodosio, Arcadio, et Honorio vixit. Adde, 11. libros priores Hist. miscell. nil esse nisi 10. Eutropii, quibus P. Diaconus, plurima addidit. Unde a quibusdam Scr. Eccl habetur. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 8. Item. Eutropius Cos. cum Valentiniano Augusto, A. U. C. 1140. Et cum Theodoro A. C. 1152. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.